monumenta.ch > Ambrosiaster > 3
Ambrosiaster, In Epistolas Beati Pauli, 12, II. <<<    

CAPUT III. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 (Vers. 1, 2.) Admone illos principatibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse. Quae [Omnes edit. cum mss. nonnullis, Quae spes credentium sit . . . . cui bono praeparentur; caeteri mss. ut in contextu.] salus credentium sit, admonet; ut manifestet, cum arguuntur, ut sciant cui bono aptentur: ut non aspere accipiant, certi quia pro salute sua corripiuntur: et ut ad malum tardi sint, ad bonum vero parati, non nescii quid singulis persolvi oporteat.
2 (Vers. 2.) Neminem blasphemare, non litigiosos esse; sed modestos, ostendentes omnem mansuetudinem ad omnes homines. Christianos omnibus hominibus humiles vult videri; sic enim possunt perfidi ad futuram spem vocari.
3 (Vers. 3.) Nam eramus quondam et nos inconsulti, inobsequentes, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odio nos invicem habentes. [Ita vet. edit. ac mss. fere universi; Rom. autem edit. et quidam mss., Haec mala, quae incredulitas habet, christianos cavere memorat.] Haec bona quae incredulitas non habet, christianis data memorat; ut in omni iustitia lucentes, manifesti fiant quod Dei cultores sint.
4 Cum enim quondam inconsulti, nunc videntur per omnia sani esse consilii, laudatur in his Deus.
5 (Vers. 4-7.) Cum vero bonitas et humanitas illuxit salutaris Dei nostri, non ex operibus iustitiae, quae nos fecimus: sed secundum misericordiam suam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum; ut iustificati gratia illius, haeredes efficiamur secundum spem vitae aeternae.
6 Hoc bonum quod in christianis florere videtur, de radice pietatis divinae oritur; Deus enim misericordia sua salvos nos fecit per Christum, cuius gratia renati, Spiritum sanctum accepimus abunde; ut bonis operibus inniti possimus, ipso nos in omnibus adiuvante, ut per haec haereditatem regni coelorum assequi possimus.
7 Quamobrem omni devotione huic obsequi debemus, et praeceptis eius parere; quia quidquid in nobis pulchrum est, spiritualibus lineamentis ipse depingit.
8 (Vers. 8.) Fidelis sermo: et de his volo te confirmare; ut solliciti sint ad effectum bonorum operum ii, qui crediderunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus. Nihil tam apertum, quia misericordia atque humanitas bona est ad praesens, et utilis in futurum; et hic enim habet laudem, et in iudicii die coronam. Omnis enim Deo credens, misericordiae debet studere, per quam vivit.
9 Ut in haec ergo esset sollicitus rector populi, admonetur.
10 (Vers. 9.) Stultas autem quaestiones, et originum enumerationes, et contentiones, et pugnas Legis devita; sunt enim inutiles et vanae. Stultas has quaestiones appellat, quae salutis effectum non habent, neque aliquam tribuunt scientiae peritiam ad utilitatem. His verbis multorum haereticorum denotat dogmata. Quamvis omnia, quae vera non sunt, stulta dicenda sint; alius tamen est, qui res fabulosas inducit, et alius qui calliditate tergiversationis rem veneno plenam proponit, ut est Arius et Photinus.
11 Fabulosa autem non Lex, sed haeresis est, quantum ad tempus pertinet illud Iudaeorum, dum quidam eorum sibi vindicarent praerogativam originum patriarcharum, quae de matrimoniis ortae sunt, cum ex hoc nullum meritum sit apud Deum. Quidam vero urceorum et caeterorum vasorum baptisma, et sanguinem mustelae magna cura expiandum [Levit. XI, 29]: et quia ideo Moysis sepultura abscondita est, ne a magis excitaretur, quod si verum esset, et caeterorum sanctorum abscondenda fuerat sepultura: et quia Salomon adiutorio daemoniorum templum aedificavit, in quo opere ingens multitudo laboravit, quid tam fabulosum?
12 (Vers. 10, 11.) Haereticum hominem post primam correptionem devita, sciens quod perversus est huiusmodi, et delinquit a semetipso damnatus. Haeretici hi sunt, qui per verba Legis Legem impugnant; proprium enim sensum verbis astruunt Legis, ut pravitatem mentis suae Legis auctoritate commendent. Sciens enim impietas auctoritatem Legis multum valere, fallaciam sub nomine eius componit; ut quia res mala per semetipsam acceptabilis esse non potest, bono nominis commendetur.
13 Idcirco huiusmodi homines ut inexcusabiles sint, semel corripi oportere dicit: frequentius enim correpti, exercitatiores fient in malo. Cogere autem illos videtur, qui saepe corripit; ut sollicitiores fiant ad perditionem multorum: ideo dimittendos, ut negligentiores effecti, soli forte depereant.
14 (Vers. 12.) Cum misero ad te Artemam aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hyemare. Post epistolam datam etiam ipsum videre vult affectus causa, et ut plenius illum firmaret in ecclesiastica disciplina.
15 (Vers. 13, 14.) Zenam legisperitum et Apollo sollicite praemitte; ut nihil illis desit: discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi. Uterque nobilis vir est sapientia et operibus; et idcirco iubet sumptus illis necessarios dari ab iis, qui crediderant, ut refrigerarent; quia dignum erat ut qui spiritalia tradebant, non illis deessent carnalia.
16 Quamvis enim Zenam legisperitum vocitet; Apollo tamen perfectus erat in Scripturis: Sed quia Zenas huius professionis fuerat in Synagoga, sic illum appellat.
17 (Vers. 15.) Salutant te omnes, qui mecum sunt. Propter compendium simul omnes consalutare significat. Saluta eos, qui nos amant in fide. Illos salutatione sua dignos videri vult, qui fideliter illum diligunt affectu Christi Domini nostri. Gratia Dei cum omnibus vobis. Nunc generaliter omnes salutat fratres et domesticos Titi.



Ambrosiaster, In Epistolas Beati Pauli, 12, II. <<<    
monumenta.ch > Ambrosiaster > 3